bible
ra
🌐 Language
English
Español
Français
Deutsch
Português
Italiano
Nederlands
Русский
中文
日本語
한국어
العربية
Türkçe
Tiếng Việt
ไทย
Indonesia
All Languages
Home
/
Latin
/
Latin - Nova Vulgata 1979
/
Proverbs 2
Proverbs 2
Latin - Nova Vulgata 1979
← Chapter 1
Jump to:
Chapter 1
Chapter 2
Chapter 3
Chapter 4
Chapter 5
Chapter 6
Chapter 7
Chapter 8
Chapter 9
Chapter 10
Chapter 11
Chapter 12
Chapter 13
Chapter 14
Chapter 15
Chapter 16
Chapter 17
Chapter 18
Chapter 19
Chapter 20
Chapter 21
Chapter 22
Chapter 23
Chapter 24
Chapter 25
Chapter 26
Chapter 27
Chapter 28
Chapter 29
Chapter 30
Chapter 31
Chapter 3 →
1
Fili mi, si susceperis sermones meoset mandata mea absconderis penes te,
2
intendens ad sapientiam aurem tuam,inclinans cor tuum ad cognoscendam prudentiam;
3
si enim sapientiam invocaveriset dederis vocem tuam prudentiae,
4
si quaesieris eam quasi pecuniamet sicut thesauros conquisieris illam,
5
tunc intelleges timorem Dominiet scientiam Dei invenies.
6
Quia Dominus dat sapientiam,et ex ore eius scientia et prudentia.
7
Thesaurizabit rectis sollertiamet clipeus erit gradientibus simpliciter
8
servans semitas iustitiaeet vias sanctorum custodiens.
9
Tunc intelleges iustitiam et iudiciumet aequitatem et omnem semitam bonam,
10
quia intrabit sapientia cor tuum,et scientia animae tuae placebit.
11
Consilium custodiet te,et prudentia servabit te,
12
ut eruaris a via malaet ab homine, qui perversa loquitur;
13
qui relinquunt iter rectum,ut ambulent per vias tenebrosas;
14
qui laetantur, cum malefecerint,et exsultant in rebus pessimis:
15
quorum viae perversae sunt,et pravi gressus eorum.
16
Ut eruaris a muliere alienaet ab extranea, quae mollit sermones suos
17
et relinquit ducem pubertatis suaeet pacti Dei sui oblita est.
18
Inclinata est enim ad mortem domus eius,et ad inferos semitae ipsius;
19
omnes, qui ingrediuntur ad eam, non revertenturnec apprehendent semitas vitae.
20
Ut ambules in via bonorumet calles iustorum custodias:
21
qui enim recti sunt, habitabunt in terra,et simplices permanebunt in ea;
22
impii vero de terra perdentur,et, qui inique agunt, auferentur ex ea.
← Chapter 1
Jump to:
Chapter 1
Chapter 2
Chapter 3
Chapter 4
Chapter 5
Chapter 6
Chapter 7
Chapter 8
Chapter 9
Chapter 10
Chapter 11
Chapter 12
Chapter 13
Chapter 14
Chapter 15
Chapter 16
Chapter 17
Chapter 18
Chapter 19
Chapter 20
Chapter 21
Chapter 22
Chapter 23
Chapter 24
Chapter 25
Chapter 26
Chapter 27
Chapter 28
Chapter 29
Chapter 30
Chapter 31
Chapter 3 →
All chapters:
1
2
3
4
5
6
7
8
9
10
11
12
13
14
15
16
17
18
19
20
21
22
23
24
25
26
27
28
29
30
31