bible
ra
🌐 Language
English
Español
Français
Deutsch
Português
Italiano
Nederlands
Русский
中文
日本語
한국어
العربية
Türkçe
Tiếng Việt
ไทย
Indonesia
All Languages
Home
/
Latin
/
Latin - Nova Vulgata 1979
/
Proverbs 29
Proverbs 29
Latin - Nova Vulgata 1979
← Chapter 28
Jump to:
Chapter 1
Chapter 2
Chapter 3
Chapter 4
Chapter 5
Chapter 6
Chapter 7
Chapter 8
Chapter 9
Chapter 10
Chapter 11
Chapter 12
Chapter 13
Chapter 14
Chapter 15
Chapter 16
Chapter 17
Chapter 18
Chapter 19
Chapter 20
Chapter 21
Chapter 22
Chapter 23
Chapter 24
Chapter 25
Chapter 26
Chapter 27
Chapter 28
Chapter 29
Chapter 30
Chapter 31
Chapter 30 →
1
Vir, qui correptiones dura cervice contemnit,subito conteretur absque sanatione.
2
In multiplicatione iustorum laetabitur vulgus;et in dominatione impii gemet populus.
3
Vir, qui amat sapientiam, laetificat patrem suum;qui autem nutrit scorta, perdet substantiam.
4
Rex in iustitia erigit terram;vir acceptor donorum destruet eam.
5
Homo, qui blanditur amico suo,rete expandit gressibus eius.
6
In peccato vir iniquus irretitur laqueo,et iustus exsultabit atque gaudebit.
7
Novit iustus causam pauperum,impius ignorat scientiam.
8
Homines pestilentes dissipant civitatem;sapientes vero avertunt furorem.
9
Vir sapiens, si cum stulto iudicio contenderit,sive irascatur sive rideat, non inveniet requiem.
10
Viri sanguinum oderunt simplicem;iusti autem quaerunt animam eius.
11
Totum spiritum suum profert stultus;sapiens mitigat eum in posterum.
12
Princeps, qui libenter audit verba mendacii,omnes ministros habet impios.
13
Pauper et oppressor obviaverunt sibi,utriusque oculorum illuminator est Dominus.
14
Rex, qui iudicat in veritate pauperes,thronus eius in aeternum firmabitur.
15
Virga atque correptio tribuit sapientiam;puer autem, qui dimittitur voluntati suae, confundit matrem suam.
16
In multiplicatione impiorum multiplicabuntur scelera,et iusti ruinas eorum videbunt.
17
Erudi filium tuum, et refrigerabit teet dabit delicias animae tuae.
18
Cum visio defecerit, dissipabitur populus;qui vero custodit legem, beatus est.
19
Servus verbis non potest erudiri,quia intellegit et respondere contemnit.
20
Vidisti hominem velocem ad loquendum?Magis illo spem habebit insipiens.
21
Qui delicate a pueritia nutrit servum suum,postea sentiet eum contumacem.
22
Vir iracundus provocat rixas;et, qui ad indignandum facilis est, erit ad peccandum proclivior.
23
Superbia hominis humiliabit eum,et humilis spiritu suscipiet gloriam.
24
Qui cum fure participat, odit animam suam;adiuramentum audit et non indicat.
25
Timor hominis inducit laqueum;qui sperat in Domino, sublevabitur.
26
Multi requirunt faciem principis;et iudicium a Domino egreditur singulorum.
27
Abominantur iusti virum impium;et abominantur impii eos, qui recta sunt via.
← Chapter 28
Jump to:
Chapter 1
Chapter 2
Chapter 3
Chapter 4
Chapter 5
Chapter 6
Chapter 7
Chapter 8
Chapter 9
Chapter 10
Chapter 11
Chapter 12
Chapter 13
Chapter 14
Chapter 15
Chapter 16
Chapter 17
Chapter 18
Chapter 19
Chapter 20
Chapter 21
Chapter 22
Chapter 23
Chapter 24
Chapter 25
Chapter 26
Chapter 27
Chapter 28
Chapter 29
Chapter 30
Chapter 31
Chapter 30 →
All chapters:
1
2
3
4
5
6
7
8
9
10
11
12
13
14
15
16
17
18
19
20
21
22
23
24
25
26
27
28
29
30
31