bible
ra
🌐 Language
English
Español
Français
Deutsch
Português
Italiano
Nederlands
Русский
中文
日本語
한국어
العربية
Türkçe
Tiếng Việt
ไทย
Indonesia
All Languages
Home
/
Latin
/
Latin - Nova Vulgata 1979
/
Proverbs 5
Proverbs 5
Latin - Nova Vulgata 1979
← Chapter 4
Jump to:
Chapter 1
Chapter 2
Chapter 3
Chapter 4
Chapter 5
Chapter 6
Chapter 7
Chapter 8
Chapter 9
Chapter 10
Chapter 11
Chapter 12
Chapter 13
Chapter 14
Chapter 15
Chapter 16
Chapter 17
Chapter 18
Chapter 19
Chapter 20
Chapter 21
Chapter 22
Chapter 23
Chapter 24
Chapter 25
Chapter 26
Chapter 27
Chapter 28
Chapter 29
Chapter 30
Chapter 31
Chapter 6 →
1
Fili mi, attende ad sapientiam meam,et prudentiae meae inclina aurem tuam,
2
ut custodias cogitationes,et disciplinam labia tua conservent.
3
Favum enim stillant labia meretricis,et nitidius oleo guttur eius;
4
novissima autem illius amara quasi absinthiumet acuta quasi gladius biceps.
5
Pedes eius descendunt in mortem,et ad inferos gressus illius tendunt;
6
cum non observet semitam vitae,vagi sunt gressus eius, et ipsa nescit.
7
Nunc ergo, fili mi, audi meet ne recedas a verbis oris mei.
8
Longe fac ab ea viam tuamet ne appropinques foribus domus eius.
9
Ne des alienis honorem tuumet annos tuos crudeli,
10
ne forte impleantur extranei viribus tuis,et labores tui sint in domo aliena,
11
et gemas in novissimis,quando consumpseris carnes tuas et corpus tuum
12
et dicas: " Cur detestatus sum disciplinam,et increpationes renuit cor meum,
13
nec audivi vocem docentium meet magistris non inclinavi aurem meam?
14
Paene fui in omni malo,in medio ecclesiae et synagogae ".
15
Bibe aquam de cisterna tuaet fluenta putei tui,
16
ne deriventur fontes tui foras,et in plateis rivi aquarum;
17
habeto eas solus,nec sint alieni participes tui.
18
Sit vena tua benedicta,et laetare cum muliere adulescentiae tuae;
19
cerva carissima et gratissimus hinnulus,blanditiae eius inebrient te in omni tempore,in amore eius delectare iugiter.
20
Quare seduceris, fili mi, ab alienaet foveris in sinu extraneae?
21
Quoniam ante Dominum viae hominis,et omnes gressus eius considerat.
22
Iniquitates suae capient impium,et funibus peccatorum suorum constringetur.
23
Ipse morietur, quia non habuit disciplinam,et in multitudine stultitiae suae decipietur.
← Chapter 4
Jump to:
Chapter 1
Chapter 2
Chapter 3
Chapter 4
Chapter 5
Chapter 6
Chapter 7
Chapter 8
Chapter 9
Chapter 10
Chapter 11
Chapter 12
Chapter 13
Chapter 14
Chapter 15
Chapter 16
Chapter 17
Chapter 18
Chapter 19
Chapter 20
Chapter 21
Chapter 22
Chapter 23
Chapter 24
Chapter 25
Chapter 26
Chapter 27
Chapter 28
Chapter 29
Chapter 30
Chapter 31
Chapter 6 →
All chapters:
1
2
3
4
5
6
7
8
9
10
11
12
13
14
15
16
17
18
19
20
21
22
23
24
25
26
27
28
29
30
31