bible
ra
🌐 Language
English
Español
Français
Deutsch
Português
Italiano
Nederlands
Русский
中文
日本語
한국어
العربية
Türkçe
Tiếng Việt
ไทย
Indonesia
All Languages
Home
/
Latin
/
Latin - Nova Vulgata 1979
/
Proverbs 21
Proverbs 21
Latin - Nova Vulgata 1979
← Chapter 20
Jump to:
Chapter 1
Chapter 2
Chapter 3
Chapter 4
Chapter 5
Chapter 6
Chapter 7
Chapter 8
Chapter 9
Chapter 10
Chapter 11
Chapter 12
Chapter 13
Chapter 14
Chapter 15
Chapter 16
Chapter 17
Chapter 18
Chapter 19
Chapter 20
Chapter 21
Chapter 22
Chapter 23
Chapter 24
Chapter 25
Chapter 26
Chapter 27
Chapter 28
Chapter 29
Chapter 30
Chapter 31
Chapter 22 →
1
Sicut rivi aquarum cor regis in manu Domini:quocumque voluerit, inclinabit illud.
2
Omnis via viri recta sibi videtur;appendit autem corda Dominus.
3
Facere misericordiam et iudiciummagis placet Domino quam victimae.
4
Exaltatio oculorum et dilatatio cordis,lucerna impiorum: peccatum.
5
Cogitationes sollertis semper in abundantiam;omnis autem festinus semper in egestate est.
6
Qui congregat thesauros lingua mendacii,vento impingetur ad laqueos mortis.
7
Violentia impiorum detrahet eos,quia noluerunt facere iudicium.
8
Perversa via viri aliena est;qui autem mundus est, rectum opus eius.
9
Melius est sedere in angulo domatisquam cum muliere litigiosa et in domo communi.
10
Anima impii desiderat malum;non miserebitur proximo suo.
11
Multato derisore sapientior erit parvulus;et, si instruatur sapiens, sumet scientiam.
12
Excogitat Iustus de domo impii,ut praecipitet impios in malum.
13
Qui obturat aurem suam ad clamorem pauperis,et ipse clamabit, et non exaudietur.
14
Munus absconditum exstinguit iras,et donum in sinu indignationem maximam.
15
Gaudium iusto est facere iudicium,et ruina operantibus iniquitatem.
16
Vir, qui erraverit a via prudentiae,in coetu umbrarum commorabitur.
17
Qui diligit convivia, in egestate erit;qui amat vinum et pinguia, non ditabitur.
18
Redemptio pro iusto impius,et pro rectis iniquus.
19
Melius est habitare in terra desertaquam cum muliere rixosa et iracunda.
20
Thesaurus desiderabilis et pinguis in habitaculo sapientis,et imprudens homo dissipabit illum.
21
Qui sequitur iustitiam et misericordiam,inveniet vitam et iustitiam et gloriam.
22
Civitatem fortium ascendit sapienset destruit robur fiduciae eius.
23
Qui custodit os suum et linguam suam,custodit ab angustiis animam suam.
24
Superbus et arrogans vocatur derisor,qui operatur in ira superbiae.
25
Desideria occidunt pigrum;noluerunt enim quidquam manus eius operari:
26
tota die concupiscit et desiderat;qui autem iustus est, tribuet et non parcit.
27
Hostiae impiorum abominabiles,eo magis quia offeruntur ex scelere.
28
Testis mendax peribit;vir oboediens loquetur in victoriam.
29
Vir impius obfirmat vultum suum;qui autem rectus est, corrigit viam suam.
30
Non est sapientia, non est prudentia,non est consilium contra Dominum.
31
Equus paratur ad diem belli,Dominus autem salutem tribuit.
← Chapter 20
Jump to:
Chapter 1
Chapter 2
Chapter 3
Chapter 4
Chapter 5
Chapter 6
Chapter 7
Chapter 8
Chapter 9
Chapter 10
Chapter 11
Chapter 12
Chapter 13
Chapter 14
Chapter 15
Chapter 16
Chapter 17
Chapter 18
Chapter 19
Chapter 20
Chapter 21
Chapter 22
Chapter 23
Chapter 24
Chapter 25
Chapter 26
Chapter 27
Chapter 28
Chapter 29
Chapter 30
Chapter 31
Chapter 22 →
All chapters:
1
2
3
4
5
6
7
8
9
10
11
12
13
14
15
16
17
18
19
20
21
22
23
24
25
26
27
28
29
30
31