bible
ra
🌐 Language
English
Español
Français
Deutsch
Português
Italiano
Nederlands
Русский
中文
日本語
한국어
العربية
Türkçe
Tiếng Việt
ไทย
Indonesia
All Languages
Home
/
Latin
/
Latin - Vulgata Sistina
/
Job 20
Job 20
Latin - Vulgata Sistina
← Chapter 19
Jump to:
Chapter 1
Chapter 2
Chapter 3
Chapter 4
Chapter 5
Chapter 6
Chapter 7
Chapter 8
Chapter 9
Chapter 10
Chapter 11
Chapter 12
Chapter 13
Chapter 14
Chapter 15
Chapter 16
Chapter 17
Chapter 18
Chapter 19
Chapter 20
Chapter 21
Chapter 22
Chapter 23
Chapter 24
Chapter 25
Chapter 26
Chapter 27
Chapter 28
Chapter 29
Chapter 30
Chapter 31
Chapter 32
Chapter 33
Chapter 34
Chapter 35
Chapter 36
Chapter 37
Chapter 38
Chapter 39
Chapter 40
Chapter 41
Chapter 42
Chapter 21 →
1
Respondens autem Sophar Naamathites, dixit:
2
Idcirco cogitationes meae variae succedunt sibi, et mens in diversa rapitur.
3
Doctrinam, qua me arguis, audiam, et spiritus intelligentiae meae respondebit mihi.
4
Hoc scio a principio, ex quo positus est homo super terram,
5
Quod laus impiorum brevis sit, et gaudium hypocritae ad instar puncti.
6
Si ascenderit usque ad caelum superbia eius, et caput eius nubes tetigerit:
7
Quasi sterquilinium in fine perdetur: et qui eum viderant, dicent: Ubi est?
8
Velut somnium avolans non invenietur, transiet sicut visio nocturna.
9
Oculus, qui eum viderat, non videbit, neque ultra intuebitur eum locus suus.
10
Filii eius atterentur egestate, et manus illius reddent ei dolorem suum.
11
Ossa eius implebuntur vitiis adolescentiae eius, et cum eo in pulvere dormient.
12
Cum enim dulce fuerit in ore eius malum, abscondet illud sub lingua sua.
13
Parcet illi, et non derelinquet illud, et celabit in gutture suo.
14
Panis eius in utero illius vertetur in fel aspidum intrinsecus.
15
Divitias, quas devoravit, evomet, et de ventre illius extrahet eas Deus.
16
Caput aspidum suget, et occidet eum lingua viperae.
17
(Non videat rivulos fluminis, torrentes mellis, et butyri.)
18
Luet quae fecit omnia, nec tamen consumetur: iuxta multitudinem adinventionum suarum, sic et sustinebit.
19
Quoniam confringens nudavit pauperes: domum rapuit, et non aedificavit eam.
20
Nec est satiatus venter eius: et cum habuerit quae concupierat, possidere non poterit.
21
Non remansit de cibo eius, et propterea nihil permanebit de bonis eius.
22
Cum satiatus fuerit, arctabitur, aestuabit, et omnis dolor irruet super eum.
23
Utinam impleatur venter eius, ut emittat in eum iram furoris sui, et pluat super illum bellum suum.
24
Fugiet arma ferrea, et irruet in arcum aereum.
25
Gladius eductus, et egrediens de vagina sua, et fulgurans in amaritudine sua: vadent, et venient super eum horribiles.
26
Omnes tenebrae absconditae sunt in occultis eius: devorabit eum ignis, qui non succenditur, affligetur relictus in tabernaculo suo.
27
Revelabunt caeli iniquitatem eius, et terra consurget adversus eum.
28
Apertum erit germen domus illius, detrahetur in die furoris Dei.
29
Haec est pars hominis impii a Deo, et hereditas verborum eius a Domino.
← Chapter 19
Jump to:
Chapter 1
Chapter 2
Chapter 3
Chapter 4
Chapter 5
Chapter 6
Chapter 7
Chapter 8
Chapter 9
Chapter 10
Chapter 11
Chapter 12
Chapter 13
Chapter 14
Chapter 15
Chapter 16
Chapter 17
Chapter 18
Chapter 19
Chapter 20
Chapter 21
Chapter 22
Chapter 23
Chapter 24
Chapter 25
Chapter 26
Chapter 27
Chapter 28
Chapter 29
Chapter 30
Chapter 31
Chapter 32
Chapter 33
Chapter 34
Chapter 35
Chapter 36
Chapter 37
Chapter 38
Chapter 39
Chapter 40
Chapter 41
Chapter 42
Chapter 21 →
All chapters:
1
2
3
4
5
6
7
8
9
10
11
12
13
14
15
16
17
18
19
20
21
22
23
24
25
26
27
28
29
30
31
32
33
34
35
36
37
38
39
40
41
42